Odpowiedzi

Najlepsza Odpowiedź!
2009-12-29T22:33:23+01:00
SIGNUM SANCTAE CRUCIS (znak krzyża)
+ In nomine Patris * et Filii * et Spiritus Sancti * Amen.

ORATIO DOMINICA (Ojcze Nasz)
+ Pater noster * qui es in caelis * sanctificentur nomen tuum * adveniat
regnum tuum * fiat voluntas tua * sicut in caelo et in terra * Panem
nostrum cotidianum * da nobis hodie * et dimitte nobis * debita nostra *
sicut et nos dimittimus * debitoribus nostris * et ne nos inducas * in
tentationem * sed libera nos a malo * Amen.

SALUTATIO ANGELICA (Zdrowaś Mario)
+ Ave Maria, gratia plena * Dominus tecum * benedicta tu in mulieribus * et
benedictus fructus ventris tui Jesus * Sancta Maria, Mater Dei * ora pro
nobis peccatoribus * nunc et in hora * mortis nostrae * Amen.

DOXOLOGIA IN HONOREM SANCTISSIMAE TRINITATIS (Chwała Ojcu...)
+ Gloria Patri * et Filio et Spiritui Sancto * sicut erat in principio * et
nunc et semper * et in saecula saeculorum * Amen.

ANGELUS (Anioł Pański)
V. Angelus Domini nuntiavit Mariae.
R. Et concepit de Spiritu Sancto.
Ave, Maria, gratia plena...
V. Ecce ancilla Domini,
R. Fiat mihi secundum verbum tuum.
Ave, Maria, gratia plena...
V. Et Verbum caro factum est,
R. Et habitavit in nobis.
Ave, Maria, gratia plena...
V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V. Oremus. Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde; ut
qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per
passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eumdem
Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

REGINA CAELI (Królowo niebieska)
V. Regina caeli, laetare, alleluia
R. Quia quem meruisti portare, alleluia.
V. Resurrexit, sicut dixit, alleluia.
R. Ora pro nobis Deum, alleluia.
V. Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia.
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
V. Oremus. Deus qui per resurtectionem Filii tui Domini nostri Jesu
Christi, mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus; ut, per eius
Genitricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per Christum
Dominum nostrum.
R. Amen.

ORATIO PRO FIDELIBUS DEFUNCTIS (Wieczne odpoczywanie)
Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. Requiescant
in pace. Amen.

SALVE REGINA (Witaj Krolowo)
Salve, Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo et spes nostra, salve. Ad
te clamamus, exules filii Hevae. Ad te suspiramus gementes et flentes in
hac lacrimarum valle. Eja ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes
oculos ad nos converte. Et Jesum, benedictum fructum ventris tui, nobis
post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

SUB TUUM PRAESIDIUM (Pod Twoją obronę)
Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei Genitrix, nostras deprecationes
ne despicias in necessitatibus nostris, sed a periculis cunctis libera nos
semper, Virgo gloriosa et benedicta, Domina nostra, Mediatrix nostra,
Advocata nostra, Consolatrix nostra. Tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio
nos commenda, tuo Filio nos repraesenta

DEUS PARTET (Bóg się rodzi)

Deus partet, vis vilescit,
caeli rex est denudatus.
Ignis teptet, lux tabescit,
lumen scit illuminatus.

Princeps gloriae humilcatus,
immortalem mors domavit
Dei verbum caro factum
et in nobis habitavit.

Neque, caelum, terram vincis,
Deus tua bona abiecit,
intra plebem suam venit,
eius sortem suam fecit.

Multa est pro nobis passus,
culpa nostra haec patravit,
Dei verbum caro factum
et in nobis habitavit.

Tolle manum, puer sancte,
benedic telluri patriae,
in consilo, vita bona,
eam iura dona gratiae.

Domum, pagos, urbes nostras,
tua manus sustentavit
Dei verbum caro factum
et in nobis habitavit.

ALMA NOX (Cicha noc)

Alma nox, tacita nox!
Omnium silet vox
sola virgo nunc beatum
ulnis fovet dulce Natum.
Pax Tibi, Puer, Pax!

alma nox, tacita nox,
o Iesu, Tua vox!
Amorem nobis explanat,
nos redemptos esse clammat
in Tua natali!
in Tua natali!

Alma nox, tacita nox,
angeli sonat vox!
Alleluia! O, surgite
pastores, huc accurite!
Christus Deus adest,
Chrustus Deus adest...

TRIUMPHUS REGIS ANGELORUM (Triumfy Króla niebieskiego)

Triumphus regis angelorum
factus est a summo caelorum
excitavit pastores, sui gregis tutores
cantando

Laus summa in excelsis deo
et plasus peccatori reo
qiua natus salvator, pelcatorum amator
in terris

Natus est de Maria matre
aeternus Deus sine patre
ut loco infernorum nos in arce polorum
locaret

ORATIO AD ANGELUM CUSTODEM (Modlitwa do Anioła Stróża)

Angele Dei, qui custos es mei, me, tibi commissum pietate superna, illumina, custodi, rege et guberna. Amen.

tego nie znali bo to duużo późniejsze:
LITANIAE LAURETANAE (litania loretańska)

Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Christe, audi nos. Christe, exaudi nos.
Pater de caelis, Deus, miserere nobis
Fili, Redemptor mundi, Deus,
Spiritus Sancte, Deus,
Sancta Trinitas, unus Deus,
Sancta Maria, ora pro nobis
Sancta Dei Genetrix,
Sancta Virgo virginum,
Mater Christi,
Mater divinae gratiae,
Mater purissima,
Mater castissima,
Mater inviolata,
Mater intemerata,
Mater amabilis,
Mater admirabilis,
Mater boni consilii,
Mater Creatoris,
Mater Salvatoris,
Virgo prudentissima,
Virgo veneranda,
Virgo praedicanda,
Virgo potens,
Virgo clemens,
Virgo fidelis,
Speculum iustitiae,
Sedes sapientiae,
Causa nostrae laetitiae,
Vas spirituale,
Vas honorabile,
Vas insigne devotionis,
Rosa mystica,
Turris Davidica,
Turris eburnea,
Domus aurea,
Foederis arca,
Ianua caeli,
Stella matutina,
Salus infirmorum,
Refugium peccatorum,
Consolatrix afflictorum,
Auxilium Christianorum,
Regina Angelorum,
Regina Patriarcharum,
Regina Prophetarum,
Regina Apostolorum,
Regina Martyrum,
Regina Confessorum,
Regina Virginum,
Regina Sanctorum omnium,
Regina sine labe originali concepta,
Regina in caelum assumpta,
Regina sacratissimi Rosarii,
Regina pacis,
Regina Regnum Poloniae,
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis


Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus. Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere, et gloriosae beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

dłuższa wersja znaku krzyża.

Per signum crucis de
inimicis nostris libera
nos, Deus noster.
In nomine Patris,
et Filii,
et Spiritus Sancti.
Amen.

Dusza Chrystusa - "Anima Christi"

Anima Christi, sanctifica me.
Corpus Christi, salve me.
Sanguis Christi, inebria me.
Aqua lateris Christi, lava me.
Passio Christi, conforta me.
O bone Iesu, exaudi me.
Intra tua vulnera absconde me.
Ne permittas me separari a te.
Ab hoste maligno defende me.
In hora mortis meae voca me.
Et iube me venire ad te,
ut cum Sanctis tuis laudem te
in saecula saeculorum.
Amen.

To jest chyba spowiedź, ale głowy za to nie dam sobie uciąć.

"Confiteor"

Confiteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Ioanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et vobis, fratres (et tibi pater), quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: MEA CULPA, MEA CULPA, MEA MAXIMA CULPA. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres (et te, pater), orare pro me ad Dominum Deum nostrum. Amen.

"Akt wiary", "Akt nadziei" i "Akt miłości".

"Actus Fidei"

Domine Deus, firma fide credo
et confiteor omnia et singula quae
sancta ecclesia Catholica proponit,
quia tu, Deus, ea omnia revelasti,
qui es aeterna veritas et sapientia
quae nec fallere nec falli potest.
In hac fide vivere et mori statuo.
Amen.

"Actus Spei"

Domine Deus, spero per gratiam tuam
remissionem omnium peccatorum, et
post hanc vitam aeternam felicitatem
me esse consecuturum:
quia tu promisisti,
qui es infinite potens,
fidelis, benignus, et misericors.
In hac spe vivere et mori statuo.
Amen.

"Actus Caritatis"

Domine Deus,
amo te super omnia proximum
meum propter te, quia tu es summum,
infinitum, et perfectissimum bonum,
omni dilectione dignum.
In hac caritate vivere et mori statuo.
Amen.
_________________
Si Deus et Ordo pro me, quis contra?

"To, że milczę, nie znaczy, że nie mam nic do powiedzenia".

Jonathan Carroll
1 5 1