Prosze o przetłumaczenie




De ludis gladiatoriis
ANNAEUS SENECA LUCILIO s.
Quid tibi vitandum esse praecipue existimem, quaeris:turban.
Inimica est multorum conversation: nemo non aliquod nobis vitium aut commendat, aut imprimit, aut nescientibus adlinit. Utique quo maior est populus cui miscemur, hoc periculi plus est. Aliquid ex eo, quod composuimus, turbatur; aliquid ex his, quae fugavimus, redit. Nihil vero tam damnosum bonis moribus, quam in spetaculo desidere; tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt.



Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex
suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. Huius omnis
pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter eorum vita
superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum
pervenit. Viri in uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent
potestatem; et cum paterfamiliae illustriore loco natus decessit, eius
propinqui conveniunt et, de morte si res in suspicionem venit, de
uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si compertum est, igni
atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. Funera sunt pro cultu
Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quae vivis cordi fuisse
arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc
memoriam servi et clientes, quos ab eis dilectos esse constabat, iustis
funeribus confectis una cremabantur.

1

Odpowiedzi

2010-04-14T19:13:31+02:00